- TRACTUS
- TRACTUSin Ord.Romano, Si fuerit tempus, ut dicatur Alleluia, bene: sin autem, Tractus: species est in Communione illa Ecclesiastici cantus, cui nomen, quia trahendo, i. e. tractim canitur. Honor. Augustodun. l. 1. c. 96. an, quia sancti suspirantes ab imo pectore gemitum trabunt, Hug. a S. Victore, Spec. Eccl. l. 1. c. 7. unde et lucius dicitur in eodem Ord. an, quia trabitur tempus pro intervallo, quô Diaconus possit exuere planetam et imponere sibi transversaliter velum, Dominic. Macer Hierolex. In Missa post Epistolam cantatur, a Septuagesima usque ad Pascha; et quidem singulis Dominicis, usque ad Quadragesimam; quâ durante etiam feriis secundis, quartis et sextis canitur: idque nullô respondente, unde a Responsorio distinguitur; nec cum Alleluiah, quô pactô a Graduali differt. A'tempore autem tractus stolam velô violaceô cooperit Diaconus, cuius rei rationem habes apud eundem ibid. ubi et Dominicae praedictae introitum esle, Circumdederunt me dolores mortis etc. canticique huius Auctorem haberi Caelestinum, an Gelasium, an Telesphorum Episcopum Roman. addit. Sed et Tractus, apud citimae aetatis Scriptores, dicitur piscario, ius piscationis, pisces ex fluvio vel vivariis extrahi soliti: quod aliter Iactus. Vide de hac vocis notione Car. du Fresne ubi supra, ut et hîc ubi de Extractione seu piscatione margaritarum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.